87 DK B 80
Antifón Sofista (zachoval Cicero ve spisu De divinatione, II, 70, 144)[Přepnout na jednoduché zobrazení]
ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum quam vim consensumque naturae? cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi. mane ad coniectorem, at ille:
vinces, inquit id enim celeritas significat et vis equorum.’ post idem ad Antiphontem, is autem ‘vincare, inquit, necesse est: an non intellegis quattuor ante te cucurrisse?’ ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium [interpretationum] plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri), sed ad cursorem redeo: ad interpretem detulit aquilam se in somnis visum esse factum at ille: ‘vicisti ista enim avi volat nulla vehementius.’ huic aeque idem Antipho:
‘baro, inquit, victum te esse non vides? ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa postrema est.