Přihlášení uživatele
Jméno:
Heslo:
[Zaregistrujte se]

Presokratici.cz

databáze zlomků předsókratovských myslitelů
68 DK A 118
Démokritos (zachoval Cicero ve spisu Epistulae, XV, 16, 1)





[Přepnout na jednoduché zobrazení]


fit enim nescio qui, ut quasi coram adesse videare, cum scribo aliquid ad te, neque id κατ᾿ εἰδώλων φαντασίας, ut dicunt tui amici novi qui putant etiam διανοητικὰς φαντασίας spectris Catianis excitari–nam, ne te fugiat, Catius Insuber Epicurius, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democr. εἴδωλα, hic ‘spectra’ nominathis autem spectris etiamsi oculi possint feriri, quod velis [nolis] ipsa incurrunt, animus qui possit, ego non video: doceas tu me oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate (ut) sit spectrum tuum, ut simulac mihi conlibitum sit de te cogitare, illud occurrat, neque solum de te, qui mihi haeres in medullis, sed si insulam Britanniam coepero cogitare, eius e‡dwlon mihi advolabit ad pectus.