Přihlášení uživatele
Jméno:
Heslo:
[Zaregistrujte se]

Presokratici.cz

databáze zlomků předsókratovských myslitelů
68 DK A 98
Démokritos (zachoval Seneca ve spisu Naturales quaestiones, VI, 20)





[Přepnout na jednoduché zobrazení]


(1) Democritus plura putat ait enim motum aliquando spiritu fieri, aliquando aqua, aliquando utroque, et id hoc modo prosequitur:
„aliqua pars terrae concava est in hanc aquae magna vis confluit. ex hac est aliquid tenue et ceteris liquidius. hoc cum superveniente gravitate reiectum est, illiditur terris et illas movet nec enim fluctuari potest sine motu eius, in quod impingitur“ ...
(2) „ubi in unum locum congesta est et capere se desiit, aliquo incumbit et primo viam pondere aperit deinde impetu. nec enim exire nisi per devexum potest diu inclusa nec in derectum cadere moderate aut sine concussione eorum, per quae vel in quae cadit. (3) si vero, cum iam rapi coepit, aliquoiam rapi coepit, aliquo loco substitit et illa vis fluminis in se revoluta est, in continentem terram repellitur et illam, qua parte maxime pendet, exagitat. praeterea aliquando madefacta tellus liquore penitus accepto altius sedit et fundus ipse vitiatur: tunc ea pars premitur, in quam maxime aquarum vergentium pondus inclinat. (4) spiritus vero nonnumquam impellit undas et si vehementius institit, eam scilicet partem terrae movet, in quam coactas aquas intulit nonnumquam in terrena itinera coniectus et exitum quaerens movet omnia ut terra autem penetrabilis ventis est, ita spiritus subtilior est quam ut possit excludi, vehementior, quam ut sustineri concitatus ac rapidus.“
(1) Démokritos se domnívá, že je několik příčin zemětřesení. Neboť praví, že někdy vzniká zemětřesení větrem, jindy vodou, jindy obojím.
(...)




př. K. Svoboda