Přihlášení uživatele
Jméno:
Heslo:
[Zaregistrujte se]

Presokratici.cz

databáze zlomků předsókratovských myslitelů
68 DK A 80
Démokritos (zachoval Cicero ve spisu Academica priora, II, 37, 121)





[Přepnout na jednoduché zobrazení]


ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo immunitatem (magni quidem muneris sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos): negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia esse effecta natura, nec ut ille qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis. ipse autem singulas mundi partes persequens, quidquid aut sit aut fiat, naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus.