Přihlášení uživatele
Jméno:
Heslo:
[Zaregistrujte se]

Presokratici.cz

databáze zlomků předsókratovských myslitelů
68 DK A 74 /4
Démokritos (zachoval Cicero ve spisu De natura deorum, I, 43, 120)

Součástí tohoto zlomku jsou také: 68 DK A 74 /1 , 68 DK A 74 /2 , 68 DK A 74 /3



[Přepnout na jednoduché zobrazení]


mihi quidem etiam Democritus, vir magnus in primis cuius fontibus Epicurus hortulos suos inrigavit, nutare videtur in natura deorum. tum enim censet imagines divinitate praeditas inesse in universitate rerum, tum principia mentis, quae sunt in eodem universo, deos esse dicit, tum animantes imagines, quae vel prodesse nobis solent vel nocere, tum ingentis quasdam imagines tantasque, ut universum mundum conplectantur extrinsecus: quae quidem omnia sunt patria Democriti quam Democrito digniora.