Přihlášení uživatele
Jméno:
Heslo:
[Zaregistrujte se]

Presokratici.cz

databáze zlomků předsókratovských myslitelů
64 DK A 18 /2
Diogenés z Apollónie (zachoval Seneca ve spisu Naturales quaestiones, IV, a 2, 28-30)

Součástí tohoto zlomku jsou také: 64 DK A 18 /1



[Přepnout na jednoduché zobrazení]


Diogenes Apolloniates ait:
„sol humorem ad se rapit: hunc adsiccata tellus ex mari ducit, tum ex ceteris aquis. fieri autem non potest, ut una sicca sit tellus, alia abundet. sunt enim perforata omnia et invicem pervia, et sicca ab humidis sumunt. alioquin, nisi aliquid terra acciperet, exaruisset. ergo undique sol trahit, sed ex his, quae premit, maxime: haec meridiana sunt. (29) terra, cum exaruit, plus ad se humoris adducit. ut in lucernis oleum illo fluit, ubi exuritur, sic aqua illo incumbit, quo vis caloris et terrae aestuantis arcessit. unde ergo trahit? ex illis scilicet partibus semper hibernis: septemtrionales exundant. ob hoc Pontus in infernum mare assidue fluit rapidus (non ut cetera maria alternatis ultro citro aestibus) in unam partem semper pronus et torrens. quod nisi factis itineribus quod cuique deest redderetur, quod cuique superest emitteretur, iam aut sicca essent omnia aut inundata.“
(30) interrogare Diogenem libet, quare, cum pertusa sunt cuncta et invicem commeant, non omnibus locis aestate maiora sint flumina.
„Aegyptum sol magis percoquit, itaque Nilus magis crescit.“